ἄπτερος
εὔπτερος
Turnebus. Ceteri omnes
ἄπτερος
. Scholiastes
ἰσόπτερος, κούφη
. Hesychius
ἄπτερα, ἰσόπτερα, ταχέα, ἡδέα
. Idem
ἄπτερος, αἰφνίδιος, παρὰ Ὁμήρῳ. ὁ προςηνὴs ἢ ταχύς. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι. αἰφνίδιον.
Idem
ἀπτέρωτα, ταχέα, αἰφνίδια
. Εtym. Μ. p. 133, 26.
ἄπτερος. “τῇ δ᾽ ἄπτερος ἔπλετο μῦθος.” ταχὺς πρὸς τὸ πεισθῆναι, καὶ ἰσόπτερος. ἡ γὰρ ἅ στέρησις δηλοῖ καὶ τὸ ὅμοιον καὶ τὸ ἴσον, οἷον ἀτάλαντος, ἄλοχος. ἔνιοι δέ, οὐ παραπτάς, ἀλλ᾽ ἔμμονος. ἔνιοι δέ, ἄπτερον τὸ ἡδύ, ἄσμενον, ὀρθόν
. Partem horum habet etiam Zonaras. Vide etiam Apollonium in Lex. Hom. et Eustathium p. 1811, 39. In Etym. Μ. p. 133, 34. et 183, 24.
ἀπτερέως
ex Hesiodo affertur, pro quo Ruhnkenius in Epist. crit. I. p. 67 (sive 105. et noviss. ed. 158.) vereor ne temere Apollonii Rhodii nomen, IV. 1765. ea voce ita ut sit celeriter usi, substituendum censuerit, Parmenidem quoque afferens apud Sextum Emp. adv. log. I. p. 393.
ὡς σφιν βαλανωτὸν ὀχῆα ἀπτερέως ὤσειε πυλέων ἄπο
. Eodem significata
ἀπτέρως
dixit Lycophron v. 627. et nescio qui alius poeta apud Pollucem IX. 152.
ἀπτέρῳ τάχει
, quod ab Leone Diacono VII. 2. assumptum attulit Boissonadus. Scribit autem Etymologus p. 133. 34.
ἀπτερέως παρ' Ἡσιόδῳ, ὥσπερ τὸ ἀψοφέως. σημαίνει τὸ . . ἔστιν ἀπωτέρω, ἀπτέρω, οὕτως Ἡρωδιανός. ἔστι ταχέως, ἑτοίμως, ἀφροντίστως, οἳ δέ, ἀπροθύμως, ἐλαφρῶς. ἔνιοι δέ, ἐμελημένως.
Εt p. 183, 24.
ὅμοιον δὲ τούτου (ἀψοφέως dicit) καὶ τὸ ἀπτερέως παρ' Ἡσιόδῳ, ἀπὸ τοῦ πτερέως, τὸ ταχέως.
Hoc
πτερέως
quidem a grammaticis fictum puto, etsi apud Hesychium est
ἀγαπτερέως, ἀσμένως, προθύμως, ταχέως
. Quod nescio an ipsum quoque inconsiderate Ruhnkenius
ἀγαπτερέως
scribi iusserit. Pertinet huc etiam verbum
ἀπτερύσσεται
, quod Hesychius
πέτεται
interpretatur, et
ἀπτερύονται
apud Aratum v. 1009. agnitum quidem illud a scholiasta, sed in libris etiam
αὖτ' ἐρύονται
et
αὖ πτερύωνται
scriptum. Vtrumque suspectum habeo vereorque ne fuerit
ἀμπερύσσεται
et
ἀμπτερύονται
. Apud Atticorum tragicos sicubi
ἄπτερος
invenitur, propria significatione nunc non alatum notat, ut in Eum. v. 53. 249. et in Iph. Taur. v. 1095. nunc implumem, ut in Herc. fur. v. 1039.
ὃ δ᾽, ὡς τις ὄρνις ἄπτερον καταστένων ὠδῖνα τέκνων, πρέσβυς ὑστέρῳ ποδὶ πικρὰν διώκων ἤλυσιν πάρεσθ᾽ ὅδε
Et hic quidem locus accommodatissimus est ad tuendam hanc vocem in Agamemnone. Nam
ἄπτερος φάτις
est rumor immaturus, cui nondum fides habenda, comparatione ab avibus petita, quibus nondum ad volatum pennis firmatae sunt alae. Non est autem obscurum, etiam qui illa voce in contrarium significatum usi videntur, re vera non recessisse a proprio. Sunt enim illi Homerum secuti, cui quum
ἄπτερος μῦθος
dictum significet non avolans, sed sedulo mente custoditum,
ἄπτερος, ἀπτέρως, ἀπτερέως
de iis rebus dictum est, quae non leviter aut oscitanter, sed sedulo et strenue aguntur.