πολύν: Quod in fine versus G. Vit. Lips. Cantabr. 2. Colb. 1. Mosc. 1. 2. Vind. 1.2.3.4. Ald. habent
πολλήν
, pro quo in Aug.
πολλών
, in Par. Ε.
πολλὸν
scriptum est, refertur ad
ὥραν
. Αd
βλάστημα
autem
πολύ
, quod est in Ven. B. Cantabr. 1. Par. C. Masculinum
πολὺν
habent M. Rob. Turn. Stephanus alique scribendum putabant
βλάστημά τ' ἀλδαίνοντα σώματος πολύ
. Triclinius in scholiis Vindobonensibus, qui
βλάστιμον
scriptum videret, metri caussa scribebat
βλάστην μέν
, addens
οὕτω χρὴ γράφειν καὶ τόνδε τὸν στίχον καὶ τὸν ἑξῆς, ὡς διωρθώθησαν παρ' ἐμοῦ, ἵν' οἰκείως έχωσι πρός τε τὸ μέτρον καὶ τὴν σύνταξιν. οἱ γὰρ ἄλλως γράφοντες οὐ καλῶς γράφουσιν, ἀγνοοῦντες τὰ περὶ τῶν μέτρων.
Sed quomodo scripserit cetera, non est mihi indicatum. Praeterea quem Blomfieldius Bigoti codicem vocat, cuius scripturas Musgravius secum communicatas habuerit, ex cuius libro eas exscripserit Porsonus,
αλδαίνειν τε
. Ea vero Aurati correctio est, et, nisi secutus Auratum est, Grotii. Nimis secure et lexicographi et editores Aeschyli
βλάστημον
substantivum esse crediderunt, quo usus sit Aeschylus etiam in Suppl. v. 303.
τίν᾽ οὖν ἔτ᾽ ἄλλον τῆςδε βλάστημον λέγεις;
Quo in versu Rob. habet
βλάστιμον
, agnoscendum autem certe adiectivum est. Hoc autem de quo disputamus loco non mirandum quod homines Graece docti scribendum putarunt
βλάστημά τ᾽ ἀλδαίνοντα σώματος πολύ
. Atque Eustathius, cui bis
ὁ ἔξηβος
ex hoc loco commemoratus est, in fine praecedentis versus interpunxerat, sicut factum est in editionibus veteribus. Scilicet
og
iis erat, ut Hesychius interpretatur,
ὁ ἔξω τῆς ἥβης, τριάκοντα πέντε ἐτῶν
, adolescentes, viros, senes nominari putantibus. Poterat quidem articulus omitti, qui ad
ἀλδαίνοντα
pertinebat, sed tamen nec satis recte senes per
te
quasi in cumulum additi essent, nec viri ut nominarentur opus erat, immo fortior est sententia omissis, quos per se consentaneum erat arma capere debere. Recte scholiastae
καὶ τὸν ἔξηβον χρόνῳ, τὸν ἔξω ἡλικίας, τὸν γέροντα
οι
ἤτοι τὸν γηραιὸν καὶ παρηβηκότα καὶ παρακμάσαντα ὑπὸ τοῦ χρόνου
. Nulla post
χρόνῳ
interpunctio est in codicibus M. et Vit. ut
ἐξήβον χρόνῳ
. vel pro adiectivo ad sequens substantivum pertinente, vel substantivi potestate positum sequenti alicui adiectivo iungi posse videatur. Sed hoc quidem modo Aeschylum orationem conformasse non est veri simile, sive
βλάστημον
adiectivi significatione eum posuisse putamus, sive, quod quis fortasse coniiciat, scripsisse
καὶ τὸν ἔξηβον χρόνῳ βλαστήμον, ἀλδαίνοντα σώματος πολύ
, quo adiectivo usus est Nicander Alexiph. v. 561.
ἠὲ χαμαιπίτυος βλαστήμονος ἄμμιγα κώνοις φύλλα καθεψηθέντα
. Verum ne substantivi quidem iusta forma est
βλάστημος
sive, ut G. Dindorfio visum est,
βλαστημάς
. Debebat enim in
σμός
terminari, ut
ὀρχη-σμός, πατησμός
, aliaque quae Lobeckius Paralip. p. 397. congessit. Quare scribendum duxi
βλαστησμόν
, coniungendumque cum eo
ἔξηβον
.