Aeschylus Seven Against Thebes 875

Seven Against Thebes. Aeschylus. . 2026.

Current edition Experimental

Provisional text from uncorrected OCR; expect errors.

Commentary

Critical apparatus to Seven Against Thebes (OCR draft) (Latin and Greek critical apparatus to Gottfried Hermann's 1852 edition of Seven Against Thebes.) focus

785-801. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-hermann1852-appcrit-lat1-854

Quae post versum 784. sequuntur, valde perturbata sunt. Ea in omnibus libris hoc ordine scripta leguntur,
Α. πόλις σέσωσται, βασιλέες δ᾽ ὁμόσποροι ἄνδρες τεθνᾶσιν ἐκ χερῶν αὐτοκτόνων. Χ. τίνες; τί δ᾽ εἶπας; παραφρονῶ φόβῳ λόγου. Α. φρονοῦσα νῦν ἄκουσον, Οἰδίπου γένος. Χ. οι γὼ τάλαινα, μάντις εἰμὶ τῶν κακῶν. Α. οὐδ᾽ ἀμφιλέκτως μὴν κατεσποδημένοι. Χ. ἐκεῖθι κἦλθον; βαρέα δ᾽ οὖν ὅμως φράσον. Α. οὕτως ἀδελφαῖς χερσὶν ἠναίροντ᾽ ἄγαν. Χ. οὕτως ὁ δαίμων κοινὸς ἦν ἀμφοῖν ἅμα. Α. αὐτὸς δ᾽ ἀναλοῖ δῆτα δύςποτμον γένος. τοιαῦτα χαίρειν καὶ δακρύεσθαι πάρα πόλιν μὲν εὖ πράσσουσαν, οἱ δ᾽ ἐπιστάται, δισσώ στρατηγώ, διέλαχον σφυρηλάτῳ Σκύθῃ σιδήρῳ κτημάτων παμπησίαν. ἕξουσι δ᾽ ἣν λάβωσιν ἐν ταφῇ χθονός, πατρὸς κατ᾽ εὐχὰς δυςπότμους φορούμενοι. πόλις σέσωσται· βασιλέοιν δ᾽ ὁμοσπόροιν πέπωκεν αἷμα γαῖ᾽ ὑπ᾽ ἀλλήλων φόνῳ
. Difficile dictu fortasse videbitur, unde tanta oriri perturbatio potuerit. Factam tamen esse, neque ista hoc ordine scribi ab Aeschylo potuisse, manifestum est. Persequar singula. Primus horum versuum,
πόλις σέσωσται, βασιλέες δ' ὁμόσποροι
, qui infra paene iisdem litteris repetitur, hac ipsa repetitione suspicionem vitii movet. Magis etiam eo, quod nuntio contra morem tragicorum hic duo versus tribuuntur, quum chorus uno interrogaverit. Itaque Porsonus hunc versum uncis inclusit, ut nuntius hoc uno versu responderet,
ἄνδρες τεθνᾶσιν ἐκ χερῶν αὐτοκτόνων
. Sed rectius Porsonus illum versum non hic, sed infra eiecisset. Illo enim loco perabsurdum est, quae modo clare dicta erant, his verbis iterari,
πόλις σέσωσται· βασιλέοιν δ᾽ ὁμοσπόροιν πέπωκεν αἷμα γαῖ ὑπ' ἀλλήλων φόνῳ
. Quod credas non latuisse librarium, qui codicem Vit. scripsit, vel alium, quem hic secutus est: tribuit enim hos versus nuntio, quum ea, quae inde a verbis
τοιαῦτα χαίρειν
procedunt, choro adscripsisset, similiterque in Lipsiensi ad illum versum
τοιαῦτα χαίρειν
chori nomen adscriptum est, hic autem versus
πατρὸς κατ' εὐχάς
cum duobus sequentibus nuntio tributi sunt. Contra choro interroganti
τί δ' ἐστὶ πρᾶγος νεόκοτον πόλει παρόν;
quid potuit aptius responderi quam
πόλις σέσωσται
? Quid autem ineptius fuisset quam, ubi nuntius respondisset
ἄνδρες τεθνᾶσιν ἐκ χερῶν αὐτοκτόνων
, chorum subiicere
τίνες; τί δ᾽ εἶπας; παραφρονῶ φόβῳ λόγου
, et mox, quod prorsus absurdum esset,
μάντις εἰμὶ τῶν κακῶν
? Non magis reliqua sana sunt. Illa quidem,
φρονοῦσα νῦν ἄκουσον, Οἰδίπου γένος
, poeta tragicus non posuisset sic ut oratio explenda esset ex praegressis nuntii verbis, sed ut e sequentibus. Huic versui,
οἳ 'γὼ τάλαινα, μάντις εἰμὶ τῶν κακῶν
, non subiecisset illa, quae sunt confirmantis ante dicta, non rem novam afferentis,
οὐδ᾽ ἀμφιλέκτως μὴν κατεσποδημένοι
, sed apertis verbis dixisset mortui sunt. Nec posuisset ista,
ἐκεῖθε κἦλθον
, nisi proxime praegresso, quo referrentur. Nam si aliquam vim esse in his verbis volumus, sententia haec sit necesse est, eo igitur pervenerunt, ut mutua caede se interimerent? Quid porro hoc est, quod his verbis,
βαρέα δ' οὖν ὅμως φράσον
, respondet nuntius
οὕτως ἀδελφαῖς χερσὶν ἠναίροντ' ἄγαν
? Id vero non narrantis est et ad chori interrogationem respondentis, sed sortem fratrum conquerentis: quare, ut brevius dicam, non nuntii est, sed chori. Denique nihil frigidius fingi potuit, quam eodem modo a choro, si praecedens versus nuntii est, iterari
οὕτως ὁ δαίμων κοινὸς ἦν ἀμφοῖν ἅμα
. Haec igitur tam foede depravata ita mutare ausus sum, ut res ipsa, ut mos tragicorum, ut Aeschyli ingenium postulare videbantur. Iam enim metuenti choro, ne aliud urbi malum immineat, respondet nuntius, ut et hac sollicitudine liberet chorum, et, quid acciderit, narrare incipiat,
πόλις σέσωσται βασιλέοιν δ᾽ ὁμοσπόροιν
. Praesagiens mala chorus respondet
τίνων, τί δ᾽ εἶπας, παραφρονῶ φόβῳ λόγου
. Ad haec nuntius, nominatim, de quibus loquatur, indicaturus, adhuc suspensa oratione,
φρονοῦσα νῦν ἄκουσον, Οἰδίπου γένους
. Jam certius rem intelligit chorus:
οι 'γώ τάλαινα, μάντις εἰμὶ τῶν κακῶν
. Tum vero nuntius concludit orationem,
πέπωκεν αἷμα γαῖ᾽ ὑπ' ἀλλήλων φόνῳ
. Ibi chorus, facinoris atrocitate exhorrescens, apertius etiam sibi narrari rem postulat:
ἐκεῖθι κἦλθον; βαρέα δ᾽ οὖν ὅμως φράσον
. Respondet ergo non ambigue nuntius,
ἄνδρες τεθνᾶσιν ἐκ χερῶν αὐτοκτόνων
. Inde chorus, rem paene incredibilem secum reputans,
οὕτως ἀδελφαῖς χερσὶν ἠναίροντ᾽ ἄγαν
. Confirmat id nuntius:
οὐδ᾽ ἀμφιλέκτως μὴν κατεσποδημένοι
. Iterum chorus, eadem cogitatione occupatus,
οὕτως ὁ δαίμων κοινὸς ἦν ἀμφοῖν ἅμα
. Quae iterum denique confirmat nuntius. Non dubito, qui sensum habent tragicorum lectione bene subactum, re diligenter considerata facile ad meam sententiam perductum iri. Origo autem tantae perturbationis, si ad levem, sed eum satis certum errorem attenderis, patebit planissime. In antiquo illo libro, ex quo nostri codices ducti sunt, librarii negligentia omissus fuerat hic versus,
πέπωκεν αἷμα γαῖ᾽ ὑπ᾽ ἀλλήλων φόνῳ
. Quem versum librarius una cum illo versu, ad quem haec verba referebantur,
πόλις σέσωσται· βασιλέοιν δ᾽ ὁμοσπόροιν
, adiecit in fine huius colloquii, signis quibusdam monens, ad quem ille locum pertineret. Signis illis, ut saepe factum est, neglectis, grammaticus aliquis emendationem aggressus, neque suspicatus duos illos versus alieno loco positos esse, quum omne colloquium chori cum nuntio videret esse perturbatissimum (et quam perturbatum videri debuerit, facile intelliget, qui totum hunc locum, uti nobis emendatus est, legere volet versu illo omisso), grammaticus igitur versus in alium ordinem redegit, simulque genitivos
βασιλέοιν δ᾽ ὁμοσπόροιν
et
τίνων
et
γένους
, qui non habebant quo referrentur, in nominativos mutavit.

795. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-hermann1852-appcrit-lat1-865

δ᾽ Ad
δ'
a recentiore manu
γ
supra adscriptum in M. ἀναλοῖ
ἐναλοῖ
G.
ἑναλοῖ
, cum glossa ἠφάνισε, Mosc. 2.
795

796. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-hermann1852-appcrit-lat1-866

χαίρειν καὶ
χαίρειν κακὰ καὶ
Vit. Mosc. 1. Par. N. Colb. 1. δακρύεσθαι
δακρύσασθαι
G. Vit. Taur. Vind. 1. 3. Turn.
δακρύσεσθαι
, addito e ab ipsa, ut videtur, prima manu, Μ.
δακρύεσθαι
Lips. Arund. Cantabr. 2. Par. A. B. H. K. L. Ven. Β. Αld. Rob.
δακρύσεσθαι
Mosc. 1. Par. E. N. Colb. 1. Vind. 2. 4.
796

797. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-hermann1852-appcrit-lat1-867

πόλιν
πόλις
Taur. et hoc ex
πόλιν
factum in G. εὖ πράσσουσαν
εἶ πράσσουσαν
M. G. Lips. Turn.
εὐπράσσουσαν
Vit. Ald. Rob.
εὖ πράσσουσα
Taur.
797

799. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-hermann1852-appcrit-lat1-868

Σκύθῃ σιδήρῳ
Σκύθης σίδηρος
ex hoc versu habet Stephanus Byz. in v. Σκύθαι, ubi in libris
σκύθης ὁ σίδηρος
scriptum est. κτημάτων
σκύθησισιδηροκτημάτων
Lips.
χρημάτων
a pr. manu Cantabr. 2. παμπησίαν
παμπησίας
Mosc. 1.
799

Commentary (N. Wecklein, 1902; German; OCR draft) (Seven Against Thebes, explanatory commentary pp. 15–100. Single-witness OCR; source readings and all reference placements require scan review.) focus

777-806. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-wecklein1902-com-ger1-521

1
2
drittes Epeisodion: ein Bote meldet die Katastrophe, den Wechselmord der beiden Brü- der. Schol. ἄγγελος ὁ καὶ πρότερον ἀπαγγείλας περὶ τῆς τῶν Ἀργείων ἐφόδου, οὗτος καὶ νῦν ἀπαγγέλλει τὴν ἀδελφοκτονίαν. Daß es der gleiche sein soll, ergibt sich aus 782 f.

795-796. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-wecklein1902-com-ger1-532

3
4
ἐκεῖθι wie Hom. p 10. Bei den Tragikern kommt das Wort sonst nicht vor. · βαρέα. . φράσον, so kummervoll gewiß es ist, tue doch es kund. — ἀμφιλέκτως, Schol. ἀμφιβόλως. Sie sind fürwahr so übel zugerichtet, daß über ihr Schicksal kein Zweifel mehr be- stehen kann. κατεσποδημένω für κατεσποδημένοι und 792 τόκω für τόκος hat Dindorf geschrieben wegen κεῖσθον. 7961. ἠναίρονθ᾽ ἅμα ἀμφοῖν ἄγαν für ἠναίροντ᾽ ἄγαν . . ἀμφοῖν ἅμα Nauck. ὁ δαίμων, Απόλλων nach 785. κοινὸς ἄγαν, der Gott war allzu unparteiisch, weil beide Brüder zugleich durch Bruder- hand fielen.

798. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-wecklein1902-com-ger1-533

5
6
αὐτός: Schol. ὁ ᾿Απόλλων ἀναλίσκει τὸ τοῦ Οἰδίποδος γένος, der beleidigte Gott.

799. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg004-wecklein1902-com-ger1-534

7
8
,, So ist Stoff zur Freude und zur Klage." δακρύεσθαι: das Medium findet sich sonst nur in δεδάκρυμαι. Geringere Hand- schriften geben δακρύσασθαι. Viel- leicht hat es ursprünglich κἀποκ- λαύσασθαι geheißen. Doch vgl. zu