τὸν ἀμφίζευκτον ἐξαμείψας ἀμφοτέρας ἅλιον πρῶνα κοινὸν αἴας:
ἀμείψας
Vit. Fluctuant interpretes, quem dicat Aeschylus
τὸν ἀμφίζευκτον ἀμφοτέρας ἅλιον πρῶνα κοινὸν αἴας
. Dicit vero iunctum utriusque continentis socium litus. Litoris significatione
πρών
vocabulum usurpatum est v. 870.
νασοί θ' αἳ κατὰ πρῶν ἅλιον περίκλυστοι τῇδε γῇ προςήμεναι.
Pariterque in Agam. v. 291.
Σαρωνικού πορθμοῦ κάτοπτον πρῶν ὑπερβάλλειν πρόσω φλέγουσαν.
Sic enim, quae aliter in singulis horum locorum difficultas foret, sponte evanescit.
Κοινόν
, ex quo vocabulo ortae sunt dubitationes, sic dicitur, ut id ipsum effectum esse iungendis litoribus indicetur.