Equidem tibi, cara domina, dicam, quamvis acerba, nec quidquam praetermittam veri.
Quid enim te deleniam verbis, quae postea falso dixisse deprehendar?
recta semper res est veritas.
Tuum quidem ego coniugem sectatus sum , viam ei praemonstrans extremum in campum, ubi nefando modo iacebat adhuc, canibus laceratum, Polynicis cadaver.
Et illud quidem, precati Triviam deam, Plutonaque, ut propitium haberent animum , lavimus piis lavacris, congestisque ramis recens decerptis superstites reliquias combussimus: aggestoque excelso busto patriae terrae, dehinc repetimus lapideum specum, puellae Orcinum thalamum.
Sonum vero procul clarorum eiulatuum ex inferis carente atrio sublatum audit aliquis, heroque Creonti nuntiat currens:
huic autem, ubi propius accedit, offunditur facile agnoscendus infelicis clamoris sonus;
suspiransque, luctuosam hanc emittit vocem:
O miser ego, an vates sum?
iterne nunc facio omnium, quae antea, infaustissimum ?
vox me filii conturbat, At, vos famuli, accedite propius citi, et adstantes tumulo dispicite, compagem tumuli saxeam subeuntes ad ipsum ostium , num Haemonis veram audivivocem , an a diis fallor.
1219
Ita, ut iusserat prorsus exanimatus herus, inspeximus;
intimoque in tumu.
lo puellam quidem videmus collo pensilem, nodo texti- lis sindonis implicitam :
illum vero iuxta iacentem, mediamque amplexum virginem, sponsae deflentem Orco demissae interitum, patrisque facta, et miserabiles nuptias.
At hic, ubi eum videt, graviter suspirans, intro pergit ad eum, et cum eiulatu eum vocat:
O miser, inquit, quid fecisii?
quaenam erat tibi mens?
Quonam exemplo te perditum ibas?
egredere, o nate!
supplex te rogo.
Huic vero, ubi trucibus oculis eum adspexit puer, faciem inspuens, nililque respondens, ambo corripit ensis dentalia, patre autem.
fugiente aberravit ictu:
tum ille infelix, sibimet iratus, sic ut erat, in ensem protentus, per medias costas mucronem adigit, flexilibusque lacertis, mentis adhuc compos, virginem complectitur,
et in pallidas puellae genas vehementem emittit halitum purpureo mixtum sanguine.
lacet sic mortuus iuxta sponsae cadaver, connubialia sacra adeptus miser in Proserpinae domo, exemplo suo docens homines, maximum cuique malum esse temeritatem.