O sepulcrum, o genialis thalamus, o defossae domus aeterna custodia, quo tendo ad meos, quorum leto absumtorum maximum numerum inter mortuos cepit Proserpina;
quorumque ego novissima, multoque sane pessimo exitio, intereo, ante fatalem diem.
Illuc igitur profecta, hanc maxime spem foveo, gratam me venturam patri, gratamque tibi, mater, et tibi gratam, o germanum caput;
quandoquidem mortuos vos ego manibus meis lavi et ornavi, inferiasque ad sepulerum tuli:
nunc autem, Polynices, quia cadaver tuum humo contexi, hanc fero mercedem.
Atqui hunc honorem tibi recte a me tributum fuisse, sapiens quivis iudicet.
Haud enim umquam, si peperissem liberos, nec, si mihi coniux mortuus iacuisset insepultus , contra civitatis legem hunc suscepissem laborem.
Ac forte quaeras, quanam ratione inducta haec dicam.
Nempe mortuo marito , alius esset cui nuberem;
filiumque si amisissem , alium ex alio viro suscipere poteram;
at, patre et matre in Orco conditis, non est ut mihi frater possit umquam exoriri.
At tamen quum propter hanc opinionem, ceteris omnibus posthabitis, honore te adfecerim, o germanum caput, Creonti peccasse visa sum , facinusque atrox admisisse.
Et nunc vi correptam ita me abducit, tori iugalis, hymenaei festorum carminum expertem , nulla coniugii sortitam praemia, nec liberorum gavisam prole;
sed ab amicis deserta, misera, sic viva deducor in mortuorum specum, at quaenam, obsecro, transgressa Deorum iura?
Quid vero amplius mihi miserae prodest, deorum opem poscere?
quem iuvabit auxilio vocasse?
siquidem iam impietatis poenas pie agendo nacta sum.
Verum si haec quidem diis frobantur, aequo animo meritas luamus poenas, cum deliquerimus;
sin hi commeruerunt culpam, ne plura mala patiantur precor, quam mihi iniuste inferunt.