An quod profunditae nigredinis mater est, ut quae solis radios prius quam ad eam descendant, obtundat et Iabefactet? Superficies autem, quoniam continuo a sole afficitur, candorem luminis recipiat oportet. Quod ipsum et Empedocles
15
approbat:
et niger in fundo fiuvii color exstat ab umbra,
atque cavernosis itidem spectatur in antris.
An limo plerumque oppletus fluminum marisque fundus, talem de se colorem per solis refiexum
20
parit, quali utique is praeditus est? An probabilius est, aquam minime, quae illis est, puram et sinceram esse, sed terrea qualitate (utpote quae continuo, qua currit vel agitatur, aliquid ex ea advehat) imbutam, quum ad fundum residet, turbidiorem et
25
minus perspicuam efficit?