quoniam et ante tempus venerant quidam ad requirenduni eum., nusquam reperto diseesserant; erat enim tunc in fnga coDstitutus. Cam
ergo haec ita Archelaus prodidisset, continno ae in fugam dedit Manes et evadere potuit, dum nemo eum insequeretur, cum populus Archelai quem libenter andiebant relatione teneretur, quidam tarnen crebre insecuti
sunt post eum. Sed ille vias quibus venerat repetens transito
fluvio ad Arabionis castellum rediit, ubi postea conprehensus, oblatus est regi; quique plurima adversus eum indignatione commotus, duas mortes in eum rindicare cupiens, unam filii, alteram carcerarii, iuasit eum ante portas civitatis excoriatum suspendi et pellem eins medicamentis
infectam inflari, carnes vero volucribus dari iussit. Quibus postea
agnitis, Arcbelaus adiecit ea priori disceptationi ut omnibus innotesceret, sicut ego, qui baec scripsi, in prioribus exposui. Congregatis igitur omnibua Christianis ferri adversus eum seatentiam placuit, velnt epylogum quendam morti eins transmittentes consonantem reliquae vitae eius
negotiis.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.