sola esset, habere aliquem ad ministerium Toluit et conparavit sibi puerulum annorum ferme aeptem Corbicium nomine, quem statim manu misit ac litteris erudivit. Quique cum duodecim annorum esset effectus, anus illa diem obiit ipsique universa bona sna tradidit et cum reliquiis etiam quattuor illos libellos quos Scythianus scripaerat, non
multorum versuum singulos. Tunc ergo Corbicius, sepulta domina,
1 2 bonis sibi derelictis omnibus uti coepit et migravit ad medium civitatis locum in qno manebat rex Persarum et commutato sibi nomine Manen semet ipsum pro Corbicio appellavit, nec Manen, sed Manes; Persarum euim lingua tali utitur declinatione. Effectus igitar puer ille annorum
prope sexaginta, eruditus secundum doctrinam qnae in locis illis est, et paene dixerim super omnem hominem, diligentins tamen ea didicit, quae in illis qnattuor libellis continebantur; adquisivit etiam ipse discipulos tres, quorum nomina sunt haec: Thomas, Addas et Hermas. Tunc adsumit
illos libellos et transfert eos, ita ut multa alia ex semet ipso insereret
eis, quae anilibus fabulis similia sunt Habebat ergo tres istos discipulos conscios malorum suorum; nomen vero libellis proprium adscribit, prioris nomine deleto, tamquam si eos solus ex semet ipso conscripserit, Tunc visum est ei mittere discipulos suos cum his quae conscripserat
in libellis ad superiora ipsius provinciae loca et per diversas
civitates et vicos, ut haberet aliquos se sequentes; et Thomas quidem partes Aegypti voluit occupare, Addas veto Scythiae, solua autem Hermas residere cum eo elegit Cum ergo illi essent profecti, regis filius
aegritudine quadam adreptus eat, quem rex curare desiderans edictum proposuit, invitans, si quis eum curare posset, accederet, praemio multo
proposito. Tunc iste, sicut illi qui cubum (qnod nomen est aleae) ludere
solent, praesentiam sui Manes exhibet apnd regem, dicens se esse puerum curaturum; quae cum audisset rex, suscepit eum cum obsequio ac libenter habuit. Verum ne multa narrando quae gessit taedium auditoribus inferam, mortuus est puer in manibus eins vel potius extinctus
Tunc rex in carcerem detrudi iubet Manen et ferri talento onerari.
Illi vero duo discipuli eius qui missi fuerant ad docendnm per singulas civitates qoaerebantur ad poenam, qnique, fugientes licet, numquam 3 4 cessarunt alienam faanc et ab Antichristo inspiratam per loca singula iuserere doctrinam.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.