adquiescere sibi atque audire verbum suadebat: non enim soli qui cum
Diodoro erant audiebant eum, sed et omnea quicumqae ex provincia eius aderant atque ex vicinis locis; iactoque stlentio, hoc modo de Mane dicere adgressus est Qualiter quidem se babeat nostra doctrina
audistis et fidei nostrae experimenta cepistis; prout potui euim intellegere scripturas coram omnibus vobis exposui. Sed nunc paucissime
dicere volentem deprecor ut cum silentio audiatis, ut agnoscatis quis sit et unde et qoalis sit iste qui adTeoit, sicut Sisinnins quidam unus ex comitibus eius indicavit mihi, quem etiam ad testimoninm eorum quae a me dicentur si placet, vocare paratus sum. Sed ne ipse quidem
me dicere recusabit eadem, quae nos dicimus, praesente Mane; credidit
enim doctrinae nostrae snpradictns, sicnt et apud me alius Turbo nomine. Quaecumque ergo contestati sunt mihi, sed et ea quae nos ipsi deprebendimus in hoc viro, non fiiclam latere conscientiam vestram. Tunc Tero turbae eo amplius incitatae congregatae sunt ad audiendum
Archelaum; etenim ea quae ab eo dicebantur plurimam eis oblectatiouem
praebebant. Propter quod et certatim adhortabantur eum dicere quaecumque vellet, quaecumque sentiret; paratos se esse ad audiendum et usque ad resperum permanere, etiam accenais lominaribns, pollicebantur: quorum animositate incitatns Archelaus cum omni fiducia dicere exorsus est. Viri fratres, supertores qaidem causas domini mei lesu audistis,
dico autem eas quae ex lege et prophetis indicantur; inferiores vero domini mei Christi lesu salvatoris nostri non iguoratis. Sed quid plura? Appellati sumus ex salvatoris desiderio Christiani, sicut universus
orbis terrarum testimonium perhibet atque apostoli edocent; sed et 1 2 optimus architectus et fundamentum nostrum, id est ecclesiae, Paulus posuit et legem tradidit, ordinatis ministris et presbyteris et episcopis in ea; describens per loca singula quomodo et qualiter oporteat ministros
dei, quales et qualiter fieri presbyteros qualesque esse debeant qui
episcopatum desiderant; quae omoia bene nobis et recte disposita usque in hodiernum statum suum custodiunt et permanent apud nos huius regulae disciplinae.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.