esse Archelaum, rursum Diodorum provocabat ad publicum, ut cum eo disputatione contenderet, volens enm verbis opprimere, ex eo
quod advertebat eum bominem esse simplicem et non satis scripturarum quaestionibus eruditum; Archelai enim doctrinae iam perceperat gustum. Cum ergo et turbae convenissent ad solitum diaputatioois locum et Manes
iam verba facere coepisset, subito in medio eorum adparuit Archelaus ac Diodorum conplexus sancto osculo salutavit Diodorus vero et
omnes qui praesentes erant admirati sunt opus divinae providentiae, ut in tempore ipso adventaiet Archelaus quo quaestio movebatur; re enim vera, quod fatendum est, quasi ex parte aliqua religiosus Diodorus pertimuerat conflictum. Cum autem vidisset Archelaum Manes, cessavit quidem
continuo ab insultatione et supercilio noo parum deiecto manifeste
intellegebatur quod conflictum vellet effugere. Multitudo vero auditonim adventum Arcbelai velut apostoli praesentiam opiuata est, pro eo quod ad verbi defensionem tam paratus et tarn promptus existeret. Et cum dextera silentium poposcisset a populo (tnmultus enim
non mediocris extiterat), hoc modo coepit Archelaus, Tametsi prudentiae
gloriam etiam nostrorum nonnulli adsecuti sunt, tamen hoc vos deprecor ut eorum quae ante me dicta sunt testimonium reservetis. Scio
enim et certus sum, fratres, quoniam Diodoro non pro ipsius inpossibilitate successi, sed quoniam istum ego novi tunc cum ad loci mei partes inprobus advenisset Marcelli viri incliti gratia, volens eum devertere
a nostra doctrina et a fide, videlicet, quo inpietatis huius idoneus efficeretur adsertor; et tamen omnibus suis verbis in nullo eum divertere et movere praevaluit. Similis enim inventus est religiosissimus
Marcellus petrae, in qua aedificata est domus solidissimis fundamentis, et cum descendisset pluvia et inruissent flumina ac venti
et inlisissent in domum illam, perstitit; fundata enim erat solidissimis et inmobilibus fundamentis: huic autem, qui praesens est, infamiam potius intulit conatus ipse quam laudem. Non enim mihi venia dignus
videtar qui ignoraverit quod futurum est; oportebat enim eum praenoscere qui sunt proprii sui, si quidem spiritus paracletns habitat in eo. 4 5 6 Sed quoniam ignorantiae tenebris obcaecatus est, in vanum cucurrit cum iter faccret ad Marcellum, et similis facere astrologo describenti quidem caelestia, ignoranti vero quae domi suae geruntur. Sed ne videar per
haec verba differre quaestiones, iam sileam; de iis vero dabo ipsi potestatem:
sumat quodcomque vult propositionis et quaestionis initium. Vos tantummodo, sicut superius dixi, indeclinabiles iudices esse quaeso, ut vera dicenti honorem venun palmamque tradatis.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.