sed sordidum et indignum, quod ille sicut aliquis barbarus vel tyrannus,
com in eos qui sub legum iustitia degunt conatur inruere, praemisit prius tamquam morti destinatum, ad explorandum quanta et qualis sit legitimi regis virtus ac populi: ipse enim inopinatus inruere pertimuit,
sed neque alium ex necessariia viris mittere ullum ausus est, ne quid pateretur adversl Talem te nobis sub bono et sancto rege positis
veint morti destinatum rex tuus praemisit Antichristus. Et haec quidem non inexplorata proloquor, sed ex eo quod nullam te video facere virtutem ita de te sentio. Illum enim et in angelum lucis transformandum
et miniatros eius tales adventuros praenoscimus et aigna et prodigia facturos, ita ut si possibile sit, etiam electi seducantur. Quis ergo
es tu, qui neque necessarium aliquem locum sortitus es a patre tuo Satana? Nam quem mortuum suscitas, quod profluvium sanguinis sistis, quo luto caeci oculos inlinitos videre facis? Quando esurientem turbam
paucis panibus reficis? Ubi super aquas incedis aut quis te vidit ex bis qui in lerusalem habitant? Persa barbare, non Graecorum linguae,
non Aegyptiorum, non Romanorum, non ullius alterius linguae scientiam habere potuisti; sed Chaldaeorum solam, quae ne in numerum quidem aliquem ducitur; nullum alium loqueutem audire potes. Non ita spiritus
sanctus, absit hoc malum; sed omnibus dividit et omnia lingnarum genera bene novit et agnoscit universa et omnibus omnia efficitur, ita
ut eum etiam cordia cogitata non lateant Quid enim dicit scriptura? quia unusquisque propria sua lingua audiebat per paracletum apiritum loquentes apostotoa. Sed quid amplius dicam? barbare sacerdos
Mithrae et conlusor, solem tantum coles Mithram locorum mysteriorun inluminatorem, ut opinaris, et conscium; hoc est quod apud eos Indes
et tamquam elegantem mimum perages mysteria. Verum quid ego haec indignanter accipio? Nonne oportet te multiplicari tamquam zizania,
usquequo ille ipse magnus pater tuus adveniat, suscitans mortuos, paene usque ad gehennam omnes persequens qui sibi obtemperare noinerint, 4 5 6 plarimos deterreng arrogantiae metu quo est ipse circumcteatus? Aliis adhibet minas vultus aui cooTersione, circumdatione ludificat; sed ultra non proficiet, insipientia enim eius omnibus pervulgata erit, siciit laooes et Mambres,
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.