dicta sunt; in quibus reram esse rationem videntes damus palmam allegationibus Archelai. Si enim divisionem accipiat universus mundns,
Telut muro quodam per medium inatrueto, et ex una parte habitent tenebrae, ex alia vero lux, intellegitur nihilorainus quia ex eo quod inatnictum est aedificium, umbra generata, acciderint tenebrae. Et rursum
nobis quaerendnm est quis aedificarerit mumm in medio duorum, si tarnen aedificatum fateris, ο Manichaee. Si vero illa ratio consideretur, quasi mnrus non sit iostmctus, rursus sine aliqua exceptione unus esse universus intellegitur locus ac sub una potestate positus; imde ex omni parte tenebris ex accidentibus esse demonstratis ingeni-
tarn naturam habere non possnnt. Aechelaus dixit: Dicat mifai etiam
hoc ad ea quae proposita sunt. Deo in regno suo posito et maligno similiter in suo regno, quia inter medium ipsorum construxerit mumm? Non enim potest dividere quid duas substantias, nisi quod sit utroque maius, sicut dicit in Genesi libro quia divisit deiis inter lucem et tene-
bras. Talem esse aliquem necesee est et muri istius iustructorem, murus
enim terminos uniuscuiusque demonstrat, sicut inter eos qui rura incolunt lapis solet portionem uniuscuiusque dividere; quae tarnen res niagis intellectum dat, quo huiuscemodi divisio fratemae potius heredi- 1 2 3 tstia sit ratio. Verum nunc non est mihi de his dicendum, quamquam
aecessarium videatur, nam illad est quod petimus: quis est qui extruxerit murum ad designandum nniuscuiusque terminum regni? Non differat; nolo moretur hic perfidus, sed iam confiteatur dualitatis suae in
unum refusam esse substantiam. Dic age quemquam qui medium extruxerit
murum. Quid agebat alter, altero instrueute? Dormiebat aut ignorabat aut resistere non valuit aut pretio coacessit? Dic quid faciebat vel quis est omnino qui extruxit Vos deprecor, iudices, quos deus plenissime repletos intellectu misit, vobis dicat qnis ex duobus extruxerit
et quid agebat unus cum alter extmseriti.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.